monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 110, 1
Bilsa frigida est, et mollis absque viribus; et si quis eam, aut oleum ex granis eius factum, comederet, mortiferum venenum in illo faceret. Sed ubi surm in homine sunt, ita quod carnem eius exulcerant, eodem loco eam cum succo tere, et suren morientur. Oleum ex semine eius factum non multum utile est; sed ubi in aliquo loco membrorum hominis nimius ardor exsurgit, locus ille oleo isto perungatur, et eum absque alia medicina infrigidat. Sed vis eiusdem olei aliis infirmitatibus utilis non est.